DAEDALUS

DAEDALUS
DAEDALUS
faber Atheniensis, Micionis fil. artificum omnium suae aetatis ingeniosissimus, ut qui primus serram, asciam perpendiculum, terebram, glutinum, et lithocollam dicatur invenisse, primusque omnium vela, et antennas navi imposuisse: Unde forte fabula alarum Daedali, nam Virgil. l. 111. Aeneid. v. 520. Velorum pandimus alas. et alibi: Remigio alarum.
Statuis quoque immobilibus oculos induxit, et abditis quibusdam nervis effecit, ut huc atque illuc moverentur, adeo scite, ut spectantibus vivere viderentur. HInc famam meritus, viso, ex fratre nepotem rotam figulinam invenisse, ne ab illo ingenio olim vinceretur, timens, de fenestra miserum praecipitavit, fugâque cum filio Icaro ad Minoem se recepit, Cretae Regem. Hîc Labyrinthum construxit multiplici et intricatâ viarum perplexitate irremeabilem, in qua ipse una cum Icaro filio a Minoe fuit inclusus, eo quod vaccam ligneam fecisset, cui inclusa Pasiphae tauro se commiscuerat. Quare cum terrâ marique effugium sibi negatum videret, fugam sibi per aerem tentandam duxit. Assimulans itaque se
munus conficere velle, quo Regis animum placare posset, pennas et ceram poposcit, quibus impetratis, sibi, et Icaro filio alas confecit, atque e Creta evolavit. Quod propterea confictum, quia tam ingeniosâ fe fugâ liberavit, ut alis evolasse crederetur. Deinde et Cumas delatus est, ubi Apollini templum erexit. A Cocalo Siciliae Rege benigne exceptus, mox Minois iram verito, in balneo suffocatus est. Diod. Sic. l. 4. Euseb. A. Abrah. 726. Paus. l. 7. Ovid. Metam. l. 8. Plin. l. 7. c. 56. et l. 36. c. 13. Hygin. Apollod. etc. vide Icarus. Lucian. in l. de Astrol. scribit, Daedalum fuisse Mathematicum, et filium Icarum docuisse Astrologiam, sed eum iuvenili ardore et persuasu Doctrinae elatum aberrasse a vero, et decidisse in mare rerum immensae profunditatis. vide Diod. l. 5. Hinc adiectivum Daedalus, ut Daedala, tellus apud Lucret. pro terra floribus variegata. Daedala tecta, apud Virgil. pro domibus artificiose elaboratis. Item Daedalaeus, ut apud Horat. l. IV. od. 11. in initio.
Pindarum quisquis studet aemulari,
Iule, ceratis ope Daedalâ
Nititur pennis, vitreo daturus
Nomina ponto.
Idem,
Iam Daedalaeo ocior Icaro.
Item Daedaleus. Propert. 2. 15.
Daedaleum Lino cum duce rexit iter.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Daedalus — constructs wings for his son, Icarus, after a Roman relief in the Villa Albani, Rome (Meyers Konversationslexikon, 1888). This article is about the mythological character. For other uses see Daedalus (disambiguation). In Greek mythology, Daedalus …   Wikipedia

  • Daedalus — Saltar a navegación, búsqueda Información Técnica Largo 335 m Ancho 192 m Alto 68 m Masa 4,250,000,000 kg Defensas Escudos Asgard Casco de Trinium …   Wikipedia Español

  • Daedalus —   [lateinisch], griechischer Mythos: Daidalos …   Universal-Lexikon

  • Daedalus — father of Icarus in Greek mythology, builder of the Cretan labyrinth, from Gk. Daidalos, lit. the cunning worker, from daidallein to work artfully …   Etymology dictionary

  • Daedalus — [ded′ l əs, dēd′ l əs] n. [L < Gr Daidalos, lit., the artful craftsman < daidalos: see DAEDAL] Gr. Myth. the skillful artist and builder of the Labyrinth in Crete, from which, by means of wings he made, he and his son Icarus escaped …   English World dictionary

  • Daedalus 87 — Das Daedalus Projekt war ein Projekt des Massachusetts Institute of Technology, bei dem von 1986 bis 1988 von Professoren und Studenten des MIT ein Muskelkraft Flugzeug entworfen und gebaut wurde. Ein Flugzeug dieses Typs, die Daedalus 88, flog… …   Deutsch Wikipedia

  • Daedalus 88 — Das Daedalus Projekt war ein Projekt des Massachusetts Institute of Technology, bei dem von 1986 bis 1988 von Professoren und Studenten des MIT ein Muskelkraft Flugzeug entworfen und gebaut wurde. Ein Flugzeug dieses Typs, die Daedalus 88, flog… …   Deutsch Wikipedia

  • Daedalus — Der Begriff Daedalus steht für Daidalos, eine Figur der griechischen Mythologie Projekt Daedalus, eine Machbarkeitsstudie zu einem Raumschiff Daedalus Projekt, ein Muskelkraft Flugzeugprojekt des MIT Daedalus Riff, ein betauchbares Riff im Roten… …   Deutsch Wikipedia

  • Daedalus — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Cet article possède un paronyme, voir : Daedelus. Daedalus, nom de Dédale en anglais, peut désigner  …   Wikipédia en Français

  • Daedalus — Daedalian, Daedalean /di day lee euhn, dayl yeuhn/, Daedalic /di dal ik/, adj. /ded l euhs/ or, esp. Brit., /deed l euhs/, n. Class. Myth. an Athenian architect who built the labyrinth for Minos and made wings for himself and his son Icarus to… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”